# Commentarii In Pslamos 271

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/271

Omnis terra ad jubilationem invitatur, ut sine personarum acceptione sciatur esse vocatio: Venite omnes qui laboratis, et onerati estis (Matth, XI), et intrate in conspectu ejus in exsultatione. Scitote quod Dominus Jesus Christus non est alius quam qui cum Moyse locutus est. Ipse est Deus. qui fecit nos, de quo Moyses locutus est, quod fecerit hominem; ipse fecit nos, ejus enim factura sumus omnes homines. Denique multi cupientes filios, quia Deus non dat, non habent. Multi nolentes, quia seminantes nolunt fructum, eo quod contra ordinem nolunt, etiam quia injuste nolunt, Deus juste creaturam jubet semini dare responsum; et ut probetur quia ipse fecit DOS, dum non nostro arbitrio vel dantur filii, vel negantur. Ergo, quia ejus populus sumus, efficiamur oves pascuæ ejus, agnoscentes pastorem dicentem: Ego sum pastor bonus (Joan. x), et intremus portas ejus in confessione unitatis; laudantes nomen sanctum ejus, quia suavis est; credentes, quia est in æternum misericordia ejus credentibus, et promissionibus ejus veritas, quae manet in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
