Latin
28 to 44
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 28-3-44
Unproofread scanNot analysed yet
Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces. Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. Dixit et venit cænomyia et cyniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. Dixit et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrce eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt et venit colurnix, et pane cæli saturavit eos. Disrupit petram et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. V, custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.