# Commentarii In Pslamos 29-2-47

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 29 to 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/29-2

Et quantacunque contra te daemonia bella committant, noli timere: quia gladii eorum intrabunt in corda eorum, et arcus eorum confringetur. Melius tibi sit modicum de justitia possidere, quam de injusto divitias peccatorum multas. Nam brachia dæmonum si pugnaveris confringet Dominus. Dignalur enim justos suos in sua misericordia confirmare, quorum scit vias immaculatorum, quorum hæreditas eorum Christus est. Qui in æternum manet, per ipsum non confundetur in tempore malo. Tempus malum est Christiano, quando ad peccatum aliquod provocatur. Sed si haereditas ejus in æternum manet, id est, si perseverat in Christo, non confundetur in tempore malo, et in diebus famis saturabitur, tempore quo peccatores pereunt, modo autem regnant etiam ipsi inimici Domini, qui licet honorentur, et ab adulatoribus exaltentur, deficientes quasi lumus continuo deficient. Justi autem exabundabunt, et largientur, et tribuent. Injustus autem etiam mutuabitur, ct non solvet. Semper avarus eget. Justus autem quia a Domino gressus ejus dirigentur, etiam si ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Recordare ab initio, et videbis justum probatum potius quam deceptum, non derelinquitur. Qui declinat a malo ut faciat bonum, in aeternum conservabitur, quia os ejusmeditabitur sapientiam. Lex enim Dei est in corde ejus, et ideo non supplantabuntur gressus ejus. Considerat eum diabolus, et cupit mortificare eum, sed Deus non derelinquet eum in manibus suis, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi vias ejus, et exaltabit te, ut haeredites terram, tempore quo pereunt peccatores, videbis. Hoc loco quæ sequuntur, licet multos conscientia nostra retineat subito de potentatu corruisse, et ita ad nihilum devenisse, ut nec locum sui itineris reliquerint, tamen specialiter hoc de diabolo ait. Ipse est enim impius exaltatus sqper cedros Libani. Sed ubi transierit mundus, quaeretur locus ejus, et non invenietur.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
