# Commentarii In Pslamos 30-3-50

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 30 to 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/30-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/30-3

Voluntas sola sufficit Deo: ubi possibilitas deest. ipsa reum efficit, ipsa sanctum, de his quibus vere voluit, et vere non potuit. Ergo cxcussimus nos de uncino objectionis, et a simplicibus utcunque eruimus te. Cum modo causas quas memoravi tractabo, qui nosti discutere, qui nosti species vestium, species vini, species cibi, species argenti. Ista et bis similia, etiamsi non possideas, nosti tamen, et quid imposturæ habeant, et quid veritatis obtineant discutis. Quid vicini tui agunt, non te latere vis; quid loquantur extranei, quid index civitatis seiserit, quil novi constituerit imperator, quid agaut Orientales, quid Occidentales, quid rustici per omnia rura quærantur [Num leg. querantur? ], isla ct multa his similia scrutaris; venis ad mandata Dei, ct tolleste et dices: Nihil melius uisi simpliciter vivere. Ergone astutia ex contemptu concepta simpliciter vivit? et quis Domini sui jussa custodit, quae custodire non poterit, nisi ante didicerit, dicente sancto Spiritu per prophetam: Nisi quis didicerit justitiam super terram, veritatem non faciet? Et sicut majus est voluntatem Dei facere quam nosse, ita prius est nosse quam facere. Illud merito praecedit hoc ordine. Et fieri potest ut obsequendi voto offendat, qui qualiter obscqui debcat ante non didicit. Nobis ergo desiderantibus ac dicentibus, Utinam diriganlur viæ meai ad custodiendum justificaliones Dci, non confundimur dum respicimus ad omnia mandata ejus, si tamen confiteamur Domino in directione cordis, in eo quod didicerimus judicia justilix ejus. Tantum enim exigitur quantum sapimus, non quantum non sapimus, immo quantum sapere possumus, non quantum non possumus. Verum quia mandata, inquit, tua custodiri vis nimis, non ine derelinquas usquequaque. Non enim aliud ubi adolesce, tiæ vias corrigam, nisi in custodia sermonum tuorum. Videamus nunc orationem. Qui orat non mentitur Deo in verbis orationis suæ: In toto, inquit, corde meo exquisivi te.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
