Latin
Psalm 31
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 31
Unproofread scanNot analysed yet
Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me, manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum coufigitur spina. Delictum meum cognitum tibi (eci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me, exsultatio mea erue me a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Demino misericordia circumdabit. Lætamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti corde.