Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 32
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis immaculatus ingreditur tabernaculum Domini, et ibi immaculatus efficitur. Jesus autem immaculatus solus virgineam aulam ingressus, ipsum tabernaculum a maculis carnalibus liberavit, et dedit sanctificationem potius quam accepit. Quoniam lex tota in Decalogi summa concluditur, decemplices rjus in isto psalmo formas expressit, quibus ea docuisse quae fecisse probatur. Nam ingressu suo tabernaculum a maculis ementium et vendentium liberavit, et operatus est justitiam, salutem hominis sabbatorum fcriis præponendo. Loquebatur autem veritatem in corde suo, nihil cogitans, nisi voluntatem Patris. Non egit dolum in lingua sua, siquidem ex lingua ejus sermo egressus, caecis lumen, salutem ægrotantibus, ei vitam mortuis conferebat. Opprobrium non accepit adversus proximum suum. Siquidem etiam Judam osculo suscepit. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, prohibens utique bonum fieri. Timentes autem Dominum ita magnificavit, ut daret eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I). Juravit et proximo suo et non decepit. Quid juravit? Illud sine dubio quod promisit, dicens: Amen dico vobis, quia si manseritis in sermonibus meis, jam non dicam vos servos sed amicos (Joan. xv), et omnia quæ promisit credentem in se proximum non decepit. Pecuniam vero suam non dedit ad usuram. Pecunhc ejus virtutes sanitatum erant, quas non solum ipse ab ullo nihil accipiens exercuit, sed et ipsos discipulos suos taliter informavit, dum daret eis potestatem infimos curandi ac mortuos suscitandi, diceretque: Cratis accepistis, gratis date (Matth. x). Munera super innocentes non solum non accepit, sed etiam ipse seipsum dedit redemptionem pro omnibus (I Tim. n). Completis ergo his decem virtutum indiciis, in hoc de cœlo et perfectionem impletam ostendit, et adjecit dicens: Qui facit haec, id est, qui hunc imitatus fuerit, non commovebitur in æternum. Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.