Latin
32 to 36
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 32-2-36
Unproofread scanNot analysed yet
quando autem sine adulatione locutus fuero, tunc tibi placebunt eloquia oris mei. Tunc erit meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Nihil enim cogitat qui non adulatur, nisi hoc, quod non timeat videre Deum, et ideo ipsi Deo securus loquitur, et placebunt ei eloquia ejus, meditatio cordis ejus in conspectu Dei est. Et huic dicit: Adjutor meus, et redemptor meus, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.