# Commentarii In Pslamos 32-3

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Psalm 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/32-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/32-3

Exsultate, justi, in Domino, rectos decet collaudatio. Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. Cantate ei canticum norm. bene psallite ei in vociferatione. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. Diligit misericordiam et judicium, misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini cxli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Congregans sicut in utrc aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitatione, populorum, et reprobat consilia principum, Consilium autem Domini in æternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Beata gens cujus est Dominus Deus, populus quem elegit in hæreditatem sibi. Dt cœlo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. Da præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suœ. FuUax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ salvabitur. Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame, Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjulor et protector noster est. Quia in eo tætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejut sperabimus. Fiat misericordia tua, Domine, super HI, quemadmodum speravimus in te.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
