Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 320
Unproofread scanNot analysed yet
Centesimi noni psalmi caput et a Pharisæis Christus inquirit, dicens: Si David in spiritu vocat Christum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Si ergo, inquit, vocat eum Dominum David, quomodo ejus est filius (Matt. XXII)? Interrogantis est ista oppositio, non negantis. Nos enim eum et Dei Filium ante luciferum ex Deo Deum genitum credimus: et David eum filium per partum virginis Mariæ profitemur, qui ascendens in coelos, sedet ad dexteram Patris, unde venturi est judex. Habebit inimicos suos scabellum pedum suorum, secundum quod et Apostolus dicit: Cum evacuaverit omnem principatum, potestatem et virtutem, tunc oportet illum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (I Cor. xv). Cujus inimicos si interrogas, respondebit tibi, ejus sine dubio cujus virgam virtutis misit Dominus ex Sion. Virga virtutis, hominis corpus est ex Virgine nati, quam virgam ex Sion misit Dominus, ut dominetur in medio inimicorum suorum. Non ergo sicut damnabilis Photinus credit, ex Mariæ partu sumpsit exordium, sed ante luciferum est ex Patris ore progenitus; hic qui per mysterium panis ac vini sacerdos factus est in aeternum, secundum ordinem Melchisedech, qui panem et vinum solus obtulit in sacerdotibus, dum Abraham victor reverteretur de prelio. Videamus nunc quomodo a dextris ejus confracti sunt in die iræ ejus reges. A dextris Domini in cruce positi fixus erat latro, quem sibi vindicabant reges et principes tenebrarum. Hos confregit in die iræ suae. In die utique irae, quam patiebatur eorum qui eum crucifigebant. Et confractis his principibus conquassavit capita multa, ita ut capitales criminosi dicerent, Homicida per fidem uno verbo salvatus est. Quare non et nos credamus? In crucem positus ille unus, multos nos in terra numero copioso convertit. Per illum qui de torrente in via bibit. De torrente iracundiæ Judæorum in via bibil calicem passionis. In via immaculata ambulans, conquassavit capita dæmonum in terra in corpore constitutus. Et exaltavit capita hominis dum a confusione erigit, a confusione utique primæ prævaricationis. Et nisi Filius Dei in via bibisset, non exaltasset caput bominis dejectum ad terras. Non ergo dicas. quia conQuassavit capita criminum, Christus ipse exaltavit caput. Non enim dixit, Exaltavit caput suum, sed simpliciter ait: Propterea, inquit, quod dijudicavit Deus in nationibus, et implevit ruinas dæmonum, ut ubi abundavit iniquitas eorum, superabundaret Christi gratia (Rom. v). Et quia bibit calicem passionis de torrente seditionis, in illa via qua dicit, Ego sum via (Joan. XIV), propterea exaltavit caput in libertate ligni crucis, quod fuerat dejectum in prævaricatione ligni concupiscentiæ. Agamus ergo ipsi gratias, qui regnat cum Patre unus Deus cum Spiritu saucto in sæcula sxculorum. Amen.