# Commentarii In Pslamos 324

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/324

Vir Dei Esdras propheta cum recapitularet omnem legem, Dei nutu quaedam adjunxit. Unde etiam Aggxo et Zachariæ istum titulum consecravit. Canamus ergo centesimum undecimum psalmum, et demus laudem ejus quasi in uno viro perfecto omnibus sanctis, ut quod de uno dixerimus sit de omnibus dictum; et quod singulariter fuerit explanatum, universalis sanctitas capiat. Beatus vir qui timet Dominum, Finem praeteriti psalmi praesentis principio collocavit, ut hoc quod dixit illius fine, laudem timenlis, Dominum manere in saeculum saeculi, hic in principio ipsi qui timet Dominum beatitudinem applicaret, cujus beatitudinis et species declararet et facta. Quia ergo qui timet Dominum? Sine dubio, qui mandata ejas cupit nimis, potens erit semen ejus in terra, non in petrosa, nec secus viam, nec inter spinas, sed in terra bona (Matt. XIII). Potens est generatio quæ ex ipso semine nascitur, semper in benedictione erit. Gloria et divitiæ in domo ejus. Audiamus Dei sapientiam alloquentem: Et si divitiae, inquit, diligantur in hac vita, quid sapientia locupletius quae omnia possidet? Qui ergo sapientiam intra domum corporis sui habere meruerit, habet intus gloriam. Habet et divitias non caducas, non quas tinea exterminat, non quas fures rapiunt, sed illas divitias quas memorat in saeculum saeculi permanere, per quas orietur in tenebris bujus mundi. lumen rectis corde, quorum videntes homines opera, glorificent Patrem qui est in coelis, sit tantum misericors et miserator homini. Sicut sibi vult homo effici Dominum, sit pius, sit jucundas, misereatur et commodet, et in judicio non personam inopis confundat, et potentis accipiat; quod si non fecerit, in aeternum non commovebitur. Memoria autem ejus aeterna erit, et dum coeperit tuba sonare de coelo, dum coeperit ignis strepitu gehennae frendentibus globis flammas evomere, hic penitus non timebit. Quare? Quia paratum semper fuit cor ejus sperare in Domino. Ideoque confirmato corde non commovebitur, donec videat inimicos suos in ipsum mitti incendium. Omnes scilicet immundos spiritus, qui ab inimicitiis, quandiu sumus in isto corpore, omnino non cessant. Verum quia, ut dixi, si unum aliquem beatum istum virum in isto opere nominat, omnibus applicabitur qui ejusdem facti similitudinem perpetrant; sic dicam in in beato Laurentio hæc omnia, et prophetata et facta. Dispersit enim omnia, et dedit pauperibus; non reposuit, non occultavit, dispersit et dedit paupcribus. Ideo justitia cjus temporalis non est, sed permanet in æternum, et cornu ejus, id est, Christus ejus, qui in ipso regnat, exaltatur in gloria a. Hoc peccator vidit rex amarissimus, vidit quoniam dispersit et dedit pauperibus, dentibus cœpit fremere et tabescere; sed desiderium peccatoris periit, desiderium autem justi martyris manet in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
