# Commentarii In Pslamos 326

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/326

Venite, pueri, nolite exspectare, nolite dicere: Nondum senes sinus, Ordo nascendi est, ordo vero moriendi non est, Verite ergo, pueri, non ad laborem aliquem sed ad laudem. Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini in Christo. In ipso enirn nomen Domini benedicitur, ex hoc nunc et usque in sæcula. Non in Judæa sola, sed in omnem terram a solis ortu usque ad occasum laudabile est factum in Christo nolnen Domini. Antea enim quot gentes, tot et sectæ, tot et dii; sed ab adventu Domini nostri Jesu Christi, ita hæ omnes superstitiones a gentibus renuntiatæ sunt, et unum laudant Deum et confitentur' in Christo. Ipse est enim excelsus super omnes gentes Dominus, cujus in terra quidem magna hulnilitas exstitit, sed super cœlos magna est gloria ejus. Quis enim sicut Dominus Deus noster qui in altis habitans, et humilia respicit, non sicut de tecto attendit ad terram, sed cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi suscipiens (Philip. II), ut suscitaret de terra inopem illum cui dixerat iratus: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Hunc suscita vit de terra mopem, quia perdiderat divitias vitae æternæ et paradisi, Hunc de stercore erigit in Christo, et collocavit eum cum principibus, id est, cum apostolis, qui sunt principes populi Dei. Et quis est qui collocavit eum? Ille sine dubio qui eum assumpsit, F lius utique Dei Filium hominis Ubi collocavit eum cum principibus populi? Sine dubio ubi fecit babitare in domo eam quae sterilis fuerat; habitare in domo, id est, ipsam domum fieri, et dixit ei: Lætare sterilis qua non paris, quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum (Isai. LIV), et fecit eam matrem in filiis exsultantem. Sanctam utique Ecclesiam, in qua Trinitas regnat Patris et Filii et Spiritus sancti, in unitate Deilatis, nunc et semper. et in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
