# Commentarii In Pslamos 33-3-44

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 33 to 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/33-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/33-3

II). Et ipse exaltavit cornu populi sui, ita ut hymni canantur in toto orbe terrarum omnibus sanctis ejus, et filiis Israel populo appropinquanti ei. Filii sive in bono exemplo, sive in malo, imitatores in sacris voluminibus appellantur. Denique dum constat quod filii Abrahæ essent hi qui Dominum nostrum Jesum Christum arte se putabant et dolo circumvenire, dicit eis: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Cumque illi dicerent se patrem Abraham habere, ille respondit: Si filii Abrahæ essetis, opera Abrahæ faceretis. Ergo hi nunc filii hymnum accipiuat, qui Israelis sectantur exemplum. Et sicut ille, patientia et fide proficiens, meruit facie ad faciem Dominum Deum videre, unde Israel appellatus est, id est, ridens Deum (Gen. XXXII); Deum autem desiderantes audiunt sibi monita dari: Beati mundo curde, quia ipsi Dettm videbunt (Matth.v); ita his qui filii ejus per imi- Iationem cjus facti sunt, hymnum præcipit cani, quia per munditiam cordis intrentur ut videant Deum appropinquantem ei qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
