Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 332
Unproofread scanNot analysed yet
Causas dilectionis Domini explicat psalmista in cantico: Dilexi, Inquit, Dominum, quia cum circumdarent me dolores mortis, et suggestiones dæmonum circumvallarent me, ego ad tribulationem ivi, ipsam quaesivi, ipsam inveni, et sic nomen Domini invocavi. Nescio quo enim modo, quando lætitiam invenimus, nomen Domini de summis labiis invocamus. Tribulationem vero, aut ipsi nobis per abstinentiam et pœnitentiam excitantes, aut casu aliQuo incurrentes, talis clamor cordis nostri excutitur, ut ad ipsas excelsi Det aures attingat: Tamen videamus quid fecit, ut liberationem Domini mereretur. Opus est enim nobis qui volumus liberari, scire quid facerit, qui se liberatum annuntiat. Dic nobis quid fecisti, ut te Dominus liberaret? Humiliatus sum, inquit, et libcravit me. Concordat Evangeliis ista sententia. Dicit enim in Evangeliis liberationis ipsius magister et Dominus, quia omnis qui se humilat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur (Matt. XXIII). Tenenda est humilitas, ex qua liberatio et exaltatio æterna conquiritur. Per ipsam enim eripitur anima a morte, et oculi liberantur a lacrymls, id est, nihil pœnitendum admittunt. Et pedes liberantur a lapsu. Slant enim humiles in proposito sanctitatis, qui ut placeant Domino in regione vivorum, perseverant stantes in regione mortalium, ut transeant de morte ad vitam, per Dominum nostrum Jesum Christum qui regnat hi saecula sæculorum. Amen.