# Commentarii In Pslamos 334

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/334

Antequam dicat quid locutus sit, fidem suam exponit: Credidi, inquit. Quid credidisti.? Natum et passum: ct quia credidi, ideo humiliatus sum nimis. Cum autem credidi, hoc locutus sum: Si Dominus rerum exinanivit seipsum, et pro me formam servi suscepit, quid ego miser faciam? Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Quantumvis dicat se homo servire ad vicissitndinem beneficiorum ejus, omnis homo mendax. Quid enim dignum retribuet homo Domino, nisi forte passionem passione compensans? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo. Pretiosa est enim in conspectu Domini mors sanctorum ejus: si tamen in ipsa morte doceat se servum Dei, et filium ancillæ pjus. Ancilla Dei est disciplina sancta. Qui enim in fine corporis dixerit Domino veraciter: 0 Domine, ego servus tuus, id est, non te contempsi, et filius sum ancillæ tuæ, id est, disciplinæ tuæ velut lilius obtemperavi; disrumpet Dominus vincula ejus quibus a diabolo implicatur, et sacrificat Deo hostiam laudis, ita ut vola sua Domino reddat in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, id est, in eorum conspectu, qui populus Dei est: non populus hujus mundi, ut videar ab hominibus ad perditionem laboris sancti, coram sanctis qui gloriantur in medio tui, Jerusalem, in qua imperator est Christus, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula sæculoram. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
