Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 336
Unproofread scanNot analysed yet
Laudate Dominum, omnes gentes. Exclusi sunt Judæi, qui tulerunt clavem regni coelorum, nec ipsi ingrediebantur, nec vos ingredi permittebant. Omnes, laudate Dominum, qui absque personarum acceptione omnes homines vult salvos fieri (I Tim. II). Omnes gentes, laudate, quoniam confirmata est super nos misericordia ejus. Exclusit enim merita nostra, et induxit super nos misericordiam suam, quam confirmavit super nos per indulgentiam omnium peccatorum, credentibus et poenitentibus promissam. Veritas ipsa Domini manet in aeternum. In hoc enim confirmatio misericordise ejus pietatis oslenditur, in quo corrigentes a peccato venia nos et indulgentia comitantur; nostrumque desineve a pec/ ato Dei indulgere est, cui gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen.