Latin
34 to 39
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 34-5-39
Unproofread scanNot analysed yet
Melior enim ibi invenietur fornicator Christianus, quam castissimus idololatra. Simulacra enim in quibus spem habuit, habentia membra omnia sine sensu, et capsam sine spiritu. Similes illis erunt coniidentes in eis, id est, simili incendio conflabuntur, non ut in aliquibus formis deducantur, sed ut æterno consumantur incendio. Sola domus Israel in his qui mundo corde vident eum, id esi, in apostolis fundata ipsa liberabitur, in qua domo benedicit Aaron in sacerdotibus, et Levi in ministris cum his qui timent Dominum, id est, cum omni poputo Christiano, qui in canlicis Davidicis psallit alleluia, benedicens Dominum ex Sion, qui habitat in Jerusalem. Illam venturam de coelis, prophetis et apostolis concionantibus credimus, in qua regnat Pater cum Filio et Spiritu sancto per universa sæcula saeculorum. Amen.