# Commentarii In Pslamos 34

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/34

A quinquagesimo quinto psalmo usque ad quinquagesimum nonum omnes habent tituli inscriptiones, sed non puras. Iste autem psalmus sola tituli inscriptione prænotatur, qua ostenditur plus ad mysticam intelligentiam quam ad historicam decantatus, in quo advertimus hominem perfectum Jesum Nazarenum ad passionem euntem, bujus psalmi orationem effundere. Quamvis enim Deus esset in Christo, mundum reconcilians sibi(II Cor. v), tamen passibilitatibus subjacebat, et timore enhn et mœstitia agebatur. F' ideo alloquens Divinitatem adorat, dicens: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te; non ad arrogantiam ductus pro immaculata conscientia superbe sapui, sed dixi Domino, Deus meus es tu, ct quamvis omnia opera mea, et omnia verba mea, et omnia cogitala mea bona sint, tamen tu qui me assumpsisti, bonorum meorum non eges. Non enim pro Dei necessitate assumptus est homo, sed pro hominis necessitate susceptus est Deus. Hic autem homo qui assumptus a Deo inter omnes sanctos mirificavit voluntates suas, ita ut omnium merita in inæstimabili virtute transcenderet, et nullum sibi penitus similem inveniret, et licet multiplicatæ sunt infirmitates eorum, tamen exemplo Domini acceleraverunt tendentes ad palmam, quos a societale malorum segregans Dominus dicit: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, id est, credentes in me segregabo ab eis qui in effusione sanguinis delectantur: nec memor ero nominum eorum per labia mea, negans eos coram Patre et angelis. Dominus enim pars mea et passionis meae, id est, calicis mei. In quo funes ceciderunt, id est, fortes ceciderunt; mihi in præclaris, in apostolis sine dubio. Etenim hæreditas mea tam præclara est, ut ipsi sint usque hodie lux hujus mundi, in quibus benedicilur Deus, qui ad hæc tribuit intellectum, nec solum ea quæ lucida sunt, sed et illa quæ occulta sunt. non a corde sed ab ipsis renibus erudiebat, ut providerem Dominum in conspectu meo semper. Ipse est enim a dextris meis ne commovear, ut hoc quod peccatum non fecit nec dolus inventus est in ore meo, non humanitati sed Divinitati ascribam. Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, et ipsa caro mea requiescit in spe, quoniam a dextris meis Dominus, ut non commovear. Et ideo non derelinques in inferno animam meam, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, quia notas mihi fecisti vias qua itur ad aeternitatem, in quibus post tristitiam passionis adimplebis me lætitia cum vuliu tuo, et ascendens in cœlos dabis delectationes in dextera tua usque in finem. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
