# Commentarii In Pslamos 36-2-44

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 36 to 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/36-2

Quid tamen dicit qUIa patitur? quousque accenditur velut ignis ira tua? Memorare, Domine, quia ex Virgine me genuisti, et memor esto quæ sit mea substantia. Quia cum omnes homines moriantur in peccatis suis, ita ut nullus sit qui vivat, et non videat inortem, et pene nullus sit, qui cruat aninam suam de manu inferi (conclusa sunt enim omnia in incredulitate, ut omnibus miserearis, Rom. XI), veniant misericordiæ tuæ promissæ, Domine, et memor esto aposlolos, quos continui in sinu meo, lucratores multarum gentium, quos exprobraverunt inimici tui, Domine, quos exprobraverunt ad commutationem Christi tui, alium Christum exspectantes, istum qui passus est denegantes. Nos autem qui scimus jubilationem, in lumine vultus ejus ambulemus. Et quem flevimus patientem gaudeamus a mortuis resurgentem, et adorantes eum, dicamus ei: Benedictus es, Domine, in æternum: tiat, fiat. Orantes ut in fine nostro confessio nobis ista proficiat, per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
