# Commentarii In Pslamos 36.33-48

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 36.33 to 36.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/36.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/36.33

Declina a maio et fac bonum, inhabita in sæculum sæculi. Quic Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos, in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. luati autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæcculi super eam. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. Dominus autem non derelinquet eum in manus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram, cum perierint peccatores, videbis. Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Custodi innocentium, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. Injusti autem disperibunt, simul reliquias impiorum interibunt. Sulus autem justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis. Et adjuvabit eos Domina, et liberabit eos, et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eo., quia speraverunt in eo.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
