Latin
37 to 54
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 37-2-54
Unproofread scanNot analysed yet
si vero ambulaveritis perversi, et ego vobiscum perversus ero. Ipsi ergo Psalmista loquitur: Cum sancto sanctus eris, cum innocente innocens, etc. Unde et adjecit: Tu enim, inquit, populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Verum, quia posuit tenebras latibulum suum, et videre mysteria Scripturarum ejus non possumus, ipsi clamemus cum propheta: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine. Sicut lucerna corporis oculus, ita lucerna animæ mens est, in qua nisi oleum gratiæ suæ Christus infudcrit, penitus lumen habere non poterit. Lucernam ergo suam clamat propheta illuminari a Domino, quæ si acceperit lucendi materiam, ostendit foveas in quas incauti ruunt, et laqueos in tenebris positos. In tenebris enim nisi lumen hahuerit ambulans, aut offendiculum incurrit, aut incursum penitus non evadit; unde et propheta: Cum illuminaveris, inquit, tenebras meas, ita demum eripiar a tentatione, et in te Deo meo transgrediar muros, sicut Samson clausis portarum januis intra muros clausos per virtutem Dei transgressus est muros. Transgredimur et nos muros, cum de isto corpore exeuntes, eos qui nos circumdant evadimus. In Deo autem migramus, si impollutam viam vitae nostræ ambulaverimus. Quia ipsa est via Dei, in qua ambulantibus protector est omnium sperantium in se. Ipse enim eos præcingit virtute, et facit immaculatam viam eorum ut fugiant quasi cervi. Quid fugiant? Sine dubio omne facinus. Omne quippe peccatum ex abjectione vitiorum. Super excelsa virtutum ascendent, si tamen ipse doceat manus nostras in prælio, qv ia sine rebellantibus ad refugium montium non venitur; et ponat ut arcum æreum brachia nostra, ut in oratione non dcficiant, quoniam dum sunt extensa in cruce,Amalecb vincitur. Si ergo ipse eis dederit fortitudinem ut quasi arcus æreus in orationibus perseverent, non solum nos effugientes evadimus persequentes, sed nos persequimur inimicos nostros, et comprehendimus eos, et non convertimur donec deficiant.