Latin
Psalm 38
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
Lixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea, notum fac mihi, Domine, finem meum. Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Et nunc quæ est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Ab omnibus iniquitatibus meis crue me, opprobrium insipienti dedisti me. Obmutui et non aperui os meum, quoniam tu fecisti a me plagus tuas. A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti, sicut araneam, enimam ejus, verumtamen vane conturbatur omnis homo. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam, auribus percipe lacrymas meas. Ne siteas: quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.