Latin
38 to 45
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 38-4-45
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim legis: Qui fuit in sino Patris, sed, Qui est in sinu Patris,ipse narravit. Hunc benedicunt angeli, potentes virtutes, obtemperantes verbo ejus. Hunc benedicent virtutes omnium inimicae. Ipsæ enim faciunt voluntatem ejus. Hunc benedicunt omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus. Ubicunque enim aliqua creatura est, locus dominationis ejus est, quia ipse creavit universa. Hunc operibus his benedicat anima nostra in omni tempore, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula sæculorum. Amen.