Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 384
Unproofread scanNot analysed yet
Cantica graduum cantica ascensionum sunt. Veluti si alicui qui in foveam ceciderit, ponatur scala, ut inde ascendendi capiat facultatem. In fovea itaque captivitatis cum populus Israeliticus devenisset, cum tribularetur clamavit ad Dominum, et exauditus est, unde et plorat, dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longa facta est. Et adjecit: Habitavi cum habitantibus Cedar. Cedar unus ex filiis Israel fuit qui obtinuit solitudinem in regione Orientis, quæ a deserto Palæestinæ usque ad terras Persarum extenditur, in qua parte nunc Saraceni habitant, quorum pater Cedar filius Ismael esse reperietur lectione Geneseos. Hi odientes pacem eousque probantur, ut nunquam cum gente aliqua foedus inierint pacis, ex quo orti sunt usque ad præsentem diem. Quam gentem ego dxmonibus comparans, ad meum captivum accedo: fugiensque moras historicae narrationis, ei. qui cecidit in peccati foveam istum psalmum expono; dico ei: Tribulare, quia male lætatlus es. Et cum tribulantem te fecerit poenitentia, clama ad Dominum, credens quod te exaudiat; die ei: Libera animam meam a labiis iniquis, et a liuRua dolosa. Dicunt ei dæmones: Et cum in cloaca dejecerim peccatorem, interim modo differto clamorem, restat tibi tempus quo possis ascendere. Hos populos (a) idcirco seminant, ut qui eos audierit, dum sperat exspiret. Ilis labiis dolosis et huic linguæ nequissimæ præpara sagittas potentes, orationibus temperatas, et jejuniis acutas, cum carbooibus divino igne succensis. Applica te ad gradum et pone ascensiones in corde tuo, a convalle fletus ad montem refugii. Et non solum tu ipse moras non innectas, sed illatas excogita. Et flebili voce te moratum in peccatis inter suspiria ingemisce. Heu me! quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar. Cum his habitavi qui mihi cum verbo Dei ne pacem facerem persuadebant, ibi multum incola fuit anima mea. Bene posuit animam. Caro enim quia de terra est, ubicunque fuerit, in terra sua est. Ego tamen, licet cum his qui oderant pacem consisterem, cum verbo tamen Dei eram pacificus. Et cum loquebar iilis, quod vellem ad gradum ascensionis accedere, illi expugnabant me gratis. Mox enim ut cocperit peccator ad pœnitentiam convolare, et a fovea morlis ad vitae supernae montem conscendere, expugnationes dæmonum quod sit passurus, agnoscat, si credit sibi vere a Dei sapientia dictum: Cum accesseria ad servitutem Dei, sta in timore et tremore [justitia], et præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Quod sciens Dominus, in eo sermonem nostrum orationis nostræ inclusit, ut clamemus: Ne nos patiatur induci in tentationem, sed liberet nos a malo (Matth. VI), qui regnat in sæcula saeculorum. Amen.