Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 386
Unproofread scanNot analysed yet
Centesimi vicesimi psalmi ascensus patet: Leva oculos tuos ad montes. Quid moraris in convallibus? Crede quia si levaveris oculos tuos ad montes, evades mortem et vitam invenies; si tamen levaveris oculos tuos ad montes, et tuleris eos a contemplatione eorum de quibus dictum est: Oculos suos statuerunt declinare in terram (Ps. XVI), id est, statuerunt deorsum terrena despicere, terram dcligerc. Nobis autem clamat Apostolus: Quæ sursum sunt quærite, quæ sursum sunt sapite (Colosa. III). Et sacerdotalis vox ad percipienda mysteria nobis omnibus clamat: Sursum cor. Noli ergo timerc, non tuis viribus derelinqueris, si ascendere cogitaveris, veniet tibi auxilium a Domino, qui fecit cælum et terram; tu tantum non des in commotionem pedem tuum, id est, non volo non ascendendi consilium sumas, sed incunctanter ascende. Quia non dormit qui custodit te. Ipse etiam protectio tua erit super manum dexteram tuam, id est, porriget tibi manum ascendere cupienti, præstabit tibi ut non uraris a sole per diem, præstabit tibi ut lux solis non tihi concupiscentiae ignem exagitet, neque uraris stimulo. Si enim ex animo ad auxilium Dei convolaveris, ipse custodit te ab omni malo, et corpus tuum custodit, custodit etiam et animam tuam Dominus. Ipse custodit introitum tuum ad poenitentiam, et exitum tuum de corpore ex hoc, id est, ex hoc die quo ex fide converteris. Ipse jam custodit te Dominus Jesus Christus, qui regnat in saecula sæculorum. Amen.