Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 388
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum gradum ascendisti, accede ad tertium. Bona tibi in isto gradu promissa sunt, si credis; sume psalmum et exprime canticum. Tunc te scimus credidisse, si lætatus fueris in his qua dicta sunt tibi, et relinquens conversationem peccantium, in domum Domini ieris, et ibi stantes fueriut pedes tui in atriis Jerusalem, ubi aedificatio in muris civitatis futuræ exstruitur. Ad quam ascenderunt tribus Domini in testimonium Israel. Tribus Domini duodccim apostoli cognoscuntur, qui priores ascenderunt hos montes ad coufitendum nomini Domini Jesu Christi, et ibi sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogantes quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te, id est, diligentibus Jerusalem. Ibi enim confirmata est pax Cliri ti, quæ in toto mundo diffusa est. Ibi cis dielum est: Pacem meam do vobis (Joan. XIV); ipsi civitati dicit Dominus Jesus Christus: Propter fratres meos et proximos meos: Qui sunt fratres, inquit, mei (Luc. VIII) et proximi mei, nisi isti, inquit, qui faciunt voluntatem Patris mei? Propter ipsos ergo loquor pacem dc te; promittam in cælis, ubi vere ædificaris ut civitas, promittam quod sit mihi participatio in idipsum. Et mecum in ea regnabunt fratres mei et proximi mei. Propter domum etenim Dei mei quæsivi tibi bona, bona æterna, ut cives tui tecum non temporaliter, sed perpetualiter regnent. Ipsi gloria qui ista repromisit, qui regnal cum Patre et Spiritu sancio in sæcula sæculorum. Amen.