Latin
39 to 49
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 39-49
Unproofread scanNot analysed yet
xv). Et fefellit eum equus ad salutem; ita et tu ftiamsi gigas sis in virtute tua, non cris salvus. Oculi enim Domini non respiciunt confidentes in virtute sua, sed sperantes in misericordia ejus. Ipsorum enim eripit auimas de morte, et alit eos in fame. E'amem quidem inisto sæculo. si passi fuerint, et cum Apostolo dixerint, Usque in hanc horam et esurimus et sitimus, et nudi sumus (I Cor. IV); adjungunt tamen dicentes: Anima nostra patienter agit, non turbatur, sustinens Dominum. Ipse enim adjutor et protector noster est, et sicut in capite psalmi nobis jussum est, Gaudete, justi, in Domino, in ipso lætabi ur cor noslrum, et in nomine sancto ejus sperahimus, Ipse enim facit misericordiam super nos, sicut speravimus in cum, qui regnat in sæcula sæculorum. Amcn.