# Commentarii In Pslamos 390

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/390

Paulatim a montibus pertingamus cælos. Nam si jam levavimus oculos ad montes, et lætati sumus in omnibus quae dicta sunt nobis, levemus nunc oculos nostros ad cœlos, immo ad eum qui habitat in coelis. Ideo enim ascensionum cantica decantamus, ut paulatim a peccatorum foveis ascendamus. Recordemur nos servos, quia creati ab eo sumus; servos, quia creati et redempti probamur. Et sicut oculi servorum ad dominum, aut sicut oculi ancillæ ad dominam, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostti. Verum quia in opprobrio jacemus dæmonum superborum, et volentibus nobis evadere crimina, vitia et peccata, nostra opera adversantur, ideo rogamus: Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Quia multum repleta est anima nostra opprobrio abundantium, eorum qui in malitia exabundant. Et despectiones nobis superborum exagitant, quibus necessitatibus tuam credimus solam misericordiam subvenire, qui regnas in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
