# Commentarii In Pslamos 394

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/394

Oui confidit in imperatorem, militet in circuitu ejus; qui confidit in potestatibus mundi, apparitores in tuitione ejus; qui confidit in facultatibus suis, nummi in manu ejus. Qui confidit autem in Domino, montes sunt in circuitu ejns; qui sic confidit sicut mons Sion, qui secundum legem Dei; de Sion enim procedit lex. Ergo qui catholicam fidem tenens confidit, non commovebitur in æternum; nulla secta, nulla hæresis, nullus disputator eum a rectiori tcnore detorquet; montes sunt in circuitu ejus, et Dominos in circuitu populi sui, hoc est, testimonia Scripturarum sanctarum in circuitu ejus, pro dcfensione simplicis populi, quem Christus suo sanguine comparavit. Ipsc Dominus in circuitu populi sui ex hoc tempore quo pro cis passus, ut ipse ait, usque ud consummationem sæculi (Matt. XXVIII); ipse non derelinquet virgam hæreticorum super sortem catholicorum. Egreditur enim virga legis nostrae de manu legislatoris, et effecta draco devoravit virgam eorum, ut non extendant orthodoxi ad hæresim vanam sanctas manus suas, id est, opera sua hæreticis non extendant. Verum quia sunt aliqui quorum cor illi pervertunt, sanctus Spiritus pro rectis corde orat. Declinantes in anathematis obligationem adducet in diem judicii cum operantibus iniquitatem. Sit pax in Israel per Dominum nostrum Jesum Christum, qui regnat in unitate Deitatis cum Patre et Spiritu sancto, per universa sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
