Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 402
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil valet si timeas Dominum, quia et dæmones eum timent. Sed beatus eris si sic timeas Dominum, ut ambules viam ejus. Si enim ambulaveris in viam ejns, id est, in fidem catholicam, ibi labores fructuum tuorum manducabis, carnem filii hominis, ut, habens vitam manentem in te, beatus sis, et bene tibi erit. Tunc uxor tua, id est, caro tua, sicut vitis abundat in lateribus domus tuæ, tunc, inquam, quomodo vitis profert botryones, ita ex actibus corporis tui proticiunt filii tui; et te sicut vite proficiente in sanguine Christi, illi sicut novellæ olivarum proficiunt in circoitu mensae tuae, ubicunque convivium illis verbis Dei exhibueris. Sic enim benedicetur omnis homo qui timet Domimum, id est, qui sic egerit, sic benedicetur, ut dicatur ei a Spiritu sancto: Benedicat te Dominus ex Sion, id est, ex Ecclesia sua, et videas bona Jcrusalem omnibus diebus vile tuæ. Et sicut tu Deo filios genuisti, ita filii tui generent, ut videas in conspectu Domini filios filiorum tuorum, cum acceperit pacem Israel, cum accesserit tempus hoc belli. et venerit tempus pacis. Gloria Æterno, qui regnal. in sæcula sæculorum. Amen.