# Commentarii In Pslamos 404

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/404

Non patitur pugnam, nisi in juventute positus. Tir ergo qui, secundum explanationem nominis Israel, videre incipis Deum per munditiam cordis, pugnas necesse est ut daemonum patiaris. Sed securus esto, quia sic pro te Dominus pugnat, ut concidat cervices eorum, si tamen tu non cessaveris praeliari, ut possis dicere: Non potuerunt mihi, licet super dorsum meum fabricaverunt peccatores; id est, licet pondera gravia tribulationum super me ponentes, incurvaverint me, et prolongaverint iniquitates suas, id est,. moras fecerint in afflictionibus suis, quibus me tribulaverunt. Dominus autem justo judicio sno concidet cervices eorum. Habeant partem cum eis Pharisæi et heretici omnes, qui odiunt Sion, id est, qui odiunt Ecclesiam Christi. Fiant sieut fenum tectorum, vel aedificiorum, quod priusquam evellatur arescit. Hoc loco tectum vel aedificium nominat, quia maximæ partes haereticorum ad personas altas vadunt, ubi quasi falces fena secantium sacerdotum evadant, sed sic ibi antequam evellantur arescent. Non enim implet manum suam ex eis qui metet verba eorum, nee sinus suos implent ii qui manipulos eorum colligunt. Ex omnibus enim qui præteribunt ab apostolis sancti usque hodie, sive qui sunt, seu qui præterierunt, nullus eos benedixit in nomine Domini. Et qui a B. apostolo Petro, aut ab apostolis, vel a posteris corum benedictionem non accepit, et sic pleheculas, docuit quas decepit, quia benedictionem usurpavit, maledictionem incurrit, per quam priusquam evellatur, id est, priusquam moriatur arescit, id est, dum vivere videtur in corpore, jam in spiritu aruit: a quibus nos separati, fidem catholicam integerrime continentes, vitam invenimus æternam per Jesum Christum Dominum nostrum, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
