# Commentarii In Pslamos 416

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/416

Pervenit gradus ad charitatem, et ubi superius iret non invenit. Nam quidquid egit quartus decimus gradus, in quinto decimo proficit ascendentibus. Ad charitatem enim a discordia fraternitas divisa revertitur, et fiunt omnes boni qui fuerant omnes mali. Modo dicite mihi, quid convenistis omnes in unum vos, qui fratres nominamini, aut unde estis omnes, fratres, ostendite. De uno, inquit, Patre Christo, et de una matre Ecclesia. Ideo ergo convenimus in unum, quia nos servos agnovimus Domini. Datur nobis responsum, et dicitur: Nunc ergo quia in unum convenistis omnes, benedicite Dominum, omnes, inquit, servi Domini. Et quia potest dici, omnes homines servi Domini sunt, respondit: Ego vobis servis dico, qui statis in domo Domini, qui meruistis ingredi domum, in qua requiescit Deus cum amicis suis, et epulatur cum apostolis suis. Soli ergo ii benedicent Dominum, qui intus in domo sunt? Non, inquit, soli ipsi, sed et ii qui adhuc in atriis domus con sistunt. Et vos, o catechumeni, et vos, inquit, qui in atriis domus Dei nostri statis, et itus ingredi non au. detis, et vos simul extollite manus vestras intus in sancta sanctorum, et simul benedicite Dominum, in vexillo crucis levantes sanctas manus, sine ira e8 disceptatione in nocte hujus sæculi, tanquam luminana lucentes, ut per vos benedicatur Dominus ex Sion, qui fecit coelum et terram, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
