# Commentarii In Pslamos 42-4-57

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 42 to 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/42-4

Insuper etiam consecramur Beelphegor, ventri et libidini servientes, aut illos colimus, qui colunt ventres nostros, aut illos quorum persona a mundo suscipitur. Quos cum sciamus, aut turpes in factis, aut injustos in judicio, tamen quia potentum amicitiis copulantur, aut ipsi potentes sunt, bos in sacerdotio consecramus, hos dignos clamamus et justos, per quos manducamus mortuorum sacrificia. Ii enim qui offerunt sive pecunias, sive munera Ecclesiis, et mortui sunt in peccatis suis, propterea utique offerunt, ut nostris precibus reviviscant: nos vero pejora scelera committentes, illa quæ offerunt sacrificia mortui comedimus, illi autem in sua morte perdurant, quia nostro non revocabuntur exemplo: sic fit ut irritemus Dominum in bis studiis nostris, et multiplicatur super nos ruina. Pereunt urbes, pereunt provincie, quia pereunt disciplinæ. Superest ut stet Phinees, et exoret pro nobis, id est, stet populus martyrum, qui non timuerunt, sicut Phinees, sanguinem fundere. Ut his orantibus cesset a nobis quassatio, ut hoc quod evaditnus, quia nostra justitia nulla est, illorum reputetur justitiæ, a generatione et generatione in aeternum. Nunc videndum est qualiter et nos sicut illi irritamus Dominum ad aquam contradictionis, ita ut vexetur Moyses propter nos qui exacerbamus spiritum ejus. Ita, ut dixi, liquet psalmus hic in historia, ut penitus et expositor necessarius non sit. Sed quia a littera ingressi sumus infra litteram, videamus quomodo irritetur Dominus ad aquam contradictionis. Post baptisma unum aqua nobis contradictionis exoritur, contradicitur nobis aqua baptismatis: Unus enim Deus, una fides, unum baptisma (Eph. IV). Ibi vexamus Moysen. Moyses lex Dei est; vexamus legem ejus, contemnentes præcepta ejns. Insuper etiam exacerbamus spiritum ejus sanctum, in quo signati sumus in die redemptionis. Hoc autem facimus, quando non disperdimus gentes quas dixit Dominus, quando nutrimus vitia, amantes ea quæ odit Dominus,commiscemur inter gentes, similia aut pejora facientes, quam gentes quæ ignorant Deum.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
