# Commentarii In Pslamos 43-2-60

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 43 to 60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/43-2

Ideo annuntient opera ejusin exsultatione, et non in tribulatione. Ii, inquit, qui descendunt mare in navibus. Mare descendunt in navibus, qui inconversatione sancta in isto mundo degunt. Ipsi enim faciunt operationem in aquis multis, idest, et verbo et exemplo suo, eorum qui eos aut audiunt, aut imitantur,operationem in aquis multis facere referuntur. Ipsi vident opera Domini quotidie, ad hoc vacant ut videant opera Domini, quæ iste mundus sic dum fruitur non videt. Ii autem non solum opera Domini vident, sed mirabilia ejus in profundo considerant. Verum quia nullus justus sine lentationc transiit, audi quid de eis dicatur: Ascendunt, inquit, usque ad coelos. Quid est, ascendunt? Disce in Petro, ut quod in ipso inveneris, in omnibus cernas., Ascendit Petrus usque ad coelos, dicens Domino: Etiam si oportuerit me tecum mori, non te negabo (Matt. XXVI). Descendit usque ad abyssos, cum negate Post hæc ita turbatus est et motus sicut ebrius. Et omnis sapientia eju5 ita deglutita est ut, nisi clamasset ad Dominum cum tribularetur, et plorasset amarissime, non dc his necessitatibus evasisset; flevit ergo,et statuit ei procellam in auram. Audi dicentem Dominum: Petre, ait, petit Satanas ut ventilet vos sicut triticum in area; ego autem intercessi pro te (Luc. XXII), quasi q:,i dicat, Statui tibi procellam in aura, et feci ut sileant a te fluctus ejus. Lætatus est Petrus, quia siluerunt, et deduxit cum in portum voluntatis suæ, in Ecclesia sine dubio, ubi exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent cum, quia posuit flumina in deserto. id est, in deserto hujus sxculi perambulans, quousque perveniret ad Romam, prædicavit baptismum Jesu Christi, in quo universa flumina benedicu fur usquo hodie a Petro.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
