# Commentarii In Pslamos 430

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, COMMENTARIuM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/430

Confiteri in toto corde ille se comprobat Christo, qui totas duodecim uncias cordis sui ipsi tradiderit, et superfluis ac labentibus rebus nullam suæ mentis ooncesserit partem. Hujus confessio pervenit ad divinum auditum. Et qui pure in conspectu hominum Deo laudes obtulerat, incipit post depositionem corporis in conspectu psallere angelorum, et adoraro templum sanctum, id est, Dominum Jesum Christum, in quo plenitudo Deitatis inhabitat. Confitetur nomini ejus, quia in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum (Philip. n). Quid confitctur nomini sancto? Misericordiam, inquit. tuam, et veritatem tuam. Nihil aliud confitetur anima Deo in conspectu angelorum, nisi misericordiam qua redemptus est, et qua eruditus est veritatem. Quam veritatem? Hanc sine dubio, in qua magnificatum est super omnia nomen ejus sanctum. Nomen enim est hoc quod est stiper omne nomen (Phil., n). Videamus nunc quo ordine ad hoc possit attingi. In quacunque, inquit, die invocavero te, velociter exaudi me. Et quia per infirmitatem suam diminuta est anima mea, tu multiplica eam in virtute tua. Non enim poteritseipsameruere anima de muscipulis occultatis, et de foveis cæcis, in quibus regnant vitia super eos, qui inciderunt super eis. Ut ergo dominio vitiorum eripiamur, in virtute Domini confidamus, ut ipse multiplicet animam nostram in virtute. sua. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, id est, omnes apostoli: quia terrenis voluptalibus imperant, reges terræ hoc loco dicti sunt ipsi, qui audicrunt verba ex ore tuo, Domine Jesu Christe. Ipsi etiam cantent in canticis Domino canticum. Duas res canit, unius partis victoriam, alterius perditionem. Cantent ergo, quia magna est gloria Domini, quando in altis crucis habitans, respexit humilia inferorum, et alta de longe cognovit. Postea enim vidit inferos et longe factus est, non solum a coelis, sed ab ipsa terra: abyssi profunda descendens scidit, et quia inde reverteretur ad superos, et quia a superbis remearet ad coelos. Sic ergo alta de longe cognovit, quando ambulantes nos in medio tribulationis vivificare dignatus est visitando, et super iras inimicorum nostrorum extendit manus suas, crucis patibulum perferendo, quando salvavit nos dextera ejus. Ipsi dicimus, Domine, retribue propter me. Propter me enim et natus et passus es, Domine; misericordia tua in æternum. Non enim temporali nos beneficio redemisti, sed aetefno auxilio tuae misericordiæ liberasti. Opera manuum tuarum non omittas. Opera manuum tuarum sumus, quia factura tua snmus: et quia opera manuum tuarum per opera manuum nostrarum fueranl interempta, manus tuae pro peccatis nostris cruci affixæ sunt, ut opera sua quæ per lignum concupiscentiæ perierant, ipsæ manus quae tunc creaverant, ipsæ nunc per crucis lignum iterum repararent in passione Domini nostri Jesu Christi, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
