Latin
44 to 57
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 44-2-57
Unproofread scanNot analysed yet
Eburnea domus est corpus castum, in qua tinea non facit ullam libidiuem peccati. Unde animæ dicitur, in cujus potestate datum est corpus: Audit filia, et vide, inclina aurem tuam his verbis, ut obliviscaris populum, id est, exempla pcccantium, et domum patris tui, id est, imitationem Adæ patris tui secundum carnem. Quare hoc? Quia concupivit rex decorem tuum. Quis isle rex est? Quem adorant, inquit, filiæ Tyri in muneribus. Si enim Tyrus, quæ superstitiosior cæteris civitatibus semper fuit, dat adorantes animas Christo, et munera offerentes, quanto magis vutlum ejus adorabunt omnes divites plebis? Sane gloriam omnem quam in gemmis reginæ circumferunt extrinsecus ad viJendum hominibus, hic omnem gloriam filiæ regis ab intus esse vult in penetralibus mentis; ibi eam vult in fimbriis aureis circumdari varietate virtutum. Tunc adducentur virgincs, incorrupta fides, patientia, prudentia, et proximæ earum adducentur in lætitiam et exsultationem, ut intrent in templum regis. Ubi pro duodecim patriarchis nati sunt Deo filii alii duodecim, quos constituit principes Jesus, super omnem terram memores nominis sui in omni gente, cum eis diceret, Baptizate omnes gentes (Marc. XVI). Propterea populi confitentur Deo in æternum, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.