# Commentarii In Pslamos 44-3-65

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 44 to 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-3

Dabit herbam servituti hominum. Herbam inter initia, venientibus ad Deum herbam proferet. Non enim possunt solidioribus cibis refici. Perfectorum nomque est solidior cibus, qui discretionem habere possint boni et mali. Post herbam dabit spicam,et incipit educere panem de terra. Sicut enim lac de uberibus, sic de terra per herbam attingitur ad spicam, de spica pervenitur ad panem, qui de cœlo per imbrem descendit. Ergo per fontem perennem, venit tibi panis de terra Mariæ Virginis. Imber iste qui in Maria venit, audi qualiter venit. Angelus ei dicit: Virtus Altissimi, id est, exalto veniens obumbrabit tibi (Luc. i). Et exivit nobis panis de terra. Nos ergo ad nos redeamus, qui hunc ex alto venientem imbrem accipimus, si veniens ex superioribus fons, nos sibi patentes invenerit. Accipimus panem qui confirmet cor nostrum. Accipimus vinum, quod lætificet cor nostrum, et duabus confirmationibus cordis acceptis exhilarantur facies nostræ oleo cbrismatis, ita ut per lignum crucis satientur omnia ligna campi, id est, omnis turba simplicitatis inter quos sunt divites et sublimissimæ potestates, quas pro celsitudine eedros Libani nuncupavit. In his passeres nidificant. Non dixit in omnibus passeres nidificabunt. Sunt enim aliquanti qui diligunt Christianos, et sua eos ope sustentant, qui in his requiescentes nidificant Deo, qui passeres ideo nuncupantur, quia coelestia et alta petentes, sic se jungant conversationibus hominum, ut fugiant ipsos ho- In mines, in quorum domibus nidificare probantur. In his passeres qui nidificant, fulicæ domus dux est eo rum. Fulica in aqua manet, in aqua nidificat, in aqua vivit, et aqua domus est ejus. Horum ergo passerum fulicae domus, id est, aqua ipsa dux eorum est pas' rum. Ibi sunt montes excelsi, cervis fugientibus diabolum, fugientibus mundum. Ibi est petra præstans refugium, sive erinaciorum filiis, quia minora habentes jacula, a canibus non timentur, sive leporius, quia et lepores canes fugiunt, et erinacii.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
