# Commentarii In Pslamos 44-5-54

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 44 to 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/44-5

Videat post hxc humilitatem nostram, et liberet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. Sic enim et in alio psalmo ait, qui libera. tum se esse cantavit: Humiliatus sum, inquit, et liberavit me (Ps. CXIV). Videamus isti duo versiculi qui supersunt, quo intendant. Qui dat escam omni carni. Et confitemini Deo coeli, quasi qui dicat: Cœli, testes estis quia omnis caro alitum, hominum, pecudum, atque repentium a Deo pascitur: hoc confitemini vos, o caeli, Dominum dare escam oinni carni; aut vos homines, Deum coeli credite creasse universa, et pascere omnia, quae anathemabilis Manichæus denegans, carnem omnem diabolo dicit auctore constare, et ejus ministerio ad pinguedinem saginari. Nos autem confiteantur hunc Deum esse cæli, qui dat escam omni carni; et sicut iste psalmus fecit, ita faciamus, ut per singula verba confessionis nostre cantemus: Quoniam in sæculum misericordia ejus, id est, Dei nostri Patris, et Filii, qui regnat in unitate Deitatis, ante omnia, et nunc, ct semper, et per omnia sæcula saeculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
