# Commentarii In Pslamos 46-3-66

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 46 to 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-3

Nec est qui misereatur orphanisejus: in generatione una, id est, in solo populo Christiano deletur nomen ejus. Ibi in memoriam redit iniquitas patrum ejus. Quotidie legitur in Ecclesia in conspectu Dei, quanta mala fecerunt Christo. apostolis et martyribus, et peccatum matris ejus populi, hoc est peccatum potestatis ejus non deletur, sed fit contra Dominum semper, et perdet de terra memoriam ejus. Ecce periit potestas persecutorum, quia ipsi rernm domini servi sunt Christi. Periit ergo de terra potestas. Illa, quæ non est recordata, ut faceret misericordiam, sed persecuta est hominem. Quem hominem? Pauperem, inquit, et mendicant. Christum utique, et in passione et in suornm martyrio. Dilexit meledictionem Adæ,quæ per Christum aufertur, et veniet ei: noluit benedictionem quae per Christum affertur, et utique elongabitur ab eo. Nota ex arbitrio evenisse ut nollet, propter hæresim, quae dicit Deum alios prædestinasse ad benedictionem, alios ad maledictionem. Hic enim ex dilectione sua maledictionem habere probatur, et nolle suum benedictionis præmium non habere. Unde et adjecit quod ipse se induerit maledictionem, sicut vestimentum. Sicut enim per fidem, dicitur nobis, Christum induistis (Gal. III); ita per infidelitatem induit, se homo maledictum, id est, diabolum, qui intrat sicut aqua sanctis ad liberandum, ila istis ad necandum. Et sicut oleum sanctis ad exhilarandum, ita impiis ad tribulandum, fitque eis ipsa maledictio sicut vestimentum quo induti sunt, et sicut zona qua præcinguntur. Hoc opus eorum qui detrahunt fidei catholice, et qui quærunt mala sanctis et orthodixis definitionibus, quibus Dominus facit misericordiam propter nomen suum. Quia etsi peccator sit, quicunque tamen propter hoc quod rectæ fidei est, misericordiam consequitur. Si cor ejus conturbatum fuerit de timore judicii, et excussus fuerit de manu peccati sicut locusta, et genua ejus infirmentur in jejunio, et caro ejus immutata fucrit a pinguedine destituta, tunc inveniet misericordiam: qui licet dicat, et vere dicat: Viderunt me, et moverunt capita sua, sicut Pharisæi Christo, ita dæmonia in Christiano.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
