# Commentarii In Pslamos 46-4-65

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 46 to 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/46-4

Magna prædicatio tua, o Novatiane, qui servum diaboli ad te vocas, et servum Dei a te repellis: quasi qui velis Deum lucrari quod non habet, et perdere quod habet. Huc adjicias et illud, quod possit Deus mortuos suscitare, et infirmos salvare non possit. Nam increduli mortui sunt, et credentes, licet peccatores sint, vivunt in infirmitate sua. Et si Salvator noster habet, immo quia habet peritiam mortuos suscitandi, quomodo non habet quæcunque fuerint infirmitates curandi? Ex utroque latere blasphematur vobis, qui pœnitentibus negatis eflectum. Si enim posse eum docetis infirmitates animæ curare, sed nolle, impium arguitis; si velle et non posse eum forsitan dixeritis, a Deitate excluditis: et manet vobis ex utroque latere condemnatio, cum negatis familiæ Dei pereunti posse succurri. Hactenus cum Novatiano sim locutus. Revertamur ad apostolum poenitentem, et flentem amarissime atque dicentem: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Scio quia tu es Christus Filius Dei, quam scientiam non mihi revelavit caro et sanguis, sed Pater tuus qui in cœlis est (Matth. XVI). Quo fugiam? qui te Dcum novi et omnipotentem agnovi: si in cælos ascendero tu illic es; si descendero in infernum, ades. Ibi enim per passionem specialiter descendisti, ubi per potentiam tuam, sicut ubique generaliter præsto es. Si sumpsero pennas meas ante lucem. Pennas hoc loco pro cogitationibus posuit, quae repentino volatu ubique sunt, in coelo, in terra, in abysso, et ubicunque finiunt maria. Si ergo, inquit, et in lucem resurrectionis tuæ vadam ubicunque inaccessibilitas solet fugitivum abscondere: ut illuc ire possim, manus tua deducet me, et quasi fugitivum tenebit me dextera tua. Ante lucem hic, ante resurrectionem posuit Salvatoris. Quia in tenebris fuit omne saeculum jacente Domino in sepulcro, in quo tempore poenitentia Petri apostoli agebatur, in qua etiam dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
