Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 463
Unproofread scanNot analysed yet
LauJat anima nostra Dominum, quando opera nostra in Dei laudibus exercentur. Et laudamus Donainum in vita nostra, id est, in moribus nostris. Psallamus ergo Deo nostro quandiu in isto corpore sumus, non confidentes in hominibus qui hodie dominantur, et eras sepeliuntur, quia exiet ab eis spiritus, et hi revertentur in terram de qua assumpti sunt, ex ipsi die pereunt cogitationes eorum. Illæ utique, quas eos non sinebant quiescere: emamus, vendamus, fabricemus, pugnemus. Hæc et his similia cogitationum genera, subito momento uno pereunt. Beatus ergo est, qui sibi spem ponit in Domino Deo qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt. Custodit enim veritatem in sæcula; tempore quo se putant fallaces vincere per mendacium, ille veritatem custodit, ut faciat judicium quibus non in isto saeculo nec in futuro perit veritas a Deo. Ideo enim et judicem eum credimus esse venturum, quia custodit veritatem, ut faciat tunc judicium injuriam patientibus. Qui nunc dat escam esurientibus, ipse erigit per se elisos per Adam, et per eumdem compeditos exsolvit. Ipse cæcos illuminat, ipse dirigit justos, ipse custodit advenas. hos utique qui se peregrinos in hoc exhibent mundo, et propter quam sunt renati patriam concupiscunt. Orphanum enim custodiet, qui pro nomine Dei parentes suar deserit carnis. Et ipsum diabolum, qui est via peccatorum, exterminabit ipse qui est Deus tuus, Sion. Deus utique Ecclesiæ catholicæ, unu s in Trinitate, trinus in unitate, qui tegnat in sæcula seculorum. Amen.