Latin
47 to 68
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 47-4-68
Unproofread scanNot analysed yet
Coni enim fuerunt patres nostri, qui in nigredine idololatriæ permanentes, ad arcam nunquam reversi sunt. Nos vero pulli eorum sumus, qui invocamus Dominum. Qui non in viribus equi voluntatem habebit. Non enim virtute terrena vinci potest, qui contra nos terrena virtute non pugnat. Vires ergo equi terrenæ vires sunt, quas Deus non in sua voluit extollentia gloriari, sed de sua pie ate sperare permisit. Nec in viribus, inquit, equi, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei, id est, in confidentia habitationis suae. Unde et Graecus non dicit in tabernaculis, sed in tibiis. Sive ergo, inquit, in cursu equi confidentem, sive in suis tibiis præsumentem contemnet Dominus. Quod nos latius dicimus: Qui confidit in libertate arbitrii sui, quod per hanc fugiat, penequentem incurrit. Qui confidit in virtute cursus sui spiritalis, quod possit in tibiis suis stans immobilis permanere, non permanet. Nec ista dicens excludo, ne coneris stare; sed moneo ne te putes per liberum solum arbitrium fugere. Currat equus, sit paratus ad bellum. Sic enim scriptum est: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit (Prov. XXI). Tamen dum curris dicito: Deus virtutem tribuit equo meo, ut curreret. Deus dedit tibiis meis perscverantiam ut starem. Non ergo putes quod te libertas arbitrii tui ita habeat, quasi navem per quam vis evadere barbaros de littore, per quam vis evadere fluctibus pelagi, per quam vis ad patriam quam desideras pervenire; sed si Dominus imperaverit ventis prosperis, et adversis flatibus silentium dederit, si latentes vados demonstraverit, et somnum tulerit gubernantibus nautis, et absque læsione portum ingredi fecerit, ages post hæc gratias Deo, non navi; gratias Deo, non nautæ (Rom. x! . Nec ista diceates excludimus navem et nautas, sed magis et navem ornamus et nautas, quihus Dcum praesulem confitemur.