Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 479
Unproofread scanNot analysed yet
Canticum novum cantamus Domino quando in novitate vitæ ambulamus in ecclesia sanctorum et exemplo vim ac morum nostrorum ædificationem Dominicae congregationi exhibemus; lætantes non in gloria mundi, neque in diviliis sæculi, sed in eo qui nos fecit, dum nasceremur; quia in eo apparet filios Sion esse, id est, Ecclesiæ, si in rege nostro et Domino exsulLemus, laudantes nomen ejus in choro, id est, cum omni populo, in tympano, id est, in extensione follis nostri corporei. Bene enim sonat, cum est sobrium, mundum et castum. Nec solum, in tympano, sed et in psalterio psallamus ei. Non enim castitas et abstinentia nos perducunt ad Deum, si nos deseruerit integritas fidei, quæ in decem chordis psallerii declaratur. Tunc enim cognoscimus quia beneplacitum est Domino in populum suum, cum superbos humiliaverit in condemnationem, et exaltaverit mansuetos in salutem. Tunc, inquam, agnoscimus quod nunc credimus, cum exsultant sancti in gloria, qui nunc lætantur in cubilibus suis, exspectantes diem retributionis. Nam qui habuerunt nunc exaltationes Dei in faucibus suis, tempore quo confessi sunt glonam Christi qui est exaltatus in cruce, qui est exaltatus in resurrectione, qui est exaltatus in coelo. Has qui habuerunt exaltationes Dei in faucibus suis, quicunque habuit interibit perfidia hominum impiorum. Hi ergo non metu carnificis, non verberum terrore perculsi, has exaltationes Domini siluerunt. Quin immo, quanto plus passi fuerint affligentes, tantoplus confitentes existunt. Hi habebunt gladios ancipites in manibus suis, id est, sententias mortis aeternae et pœnæperpetuæ ad faciendam vindictam in gentibus, et increpationes in populis, ad alligando' reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Quibus nunc dicitur a Domino: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Hi ergo facium' in eis judicium conscriptum. Ipsi enim judicabunt mundum pro operibus impiis, qui sunt a mundo afflicli pro operibus suis. Cumque judicaverint sancti eos reges, a quibus judicati sunt, tunc erit gloria omnibus sanctis ejus. Modo unicuique dicitur: Si credi. videre bona Domini in terra viventium, exspecta Domi. num et age viriliter (Ps. XXVI); si credis, non desinas spectare, et si te pro certo quod credis desiderare cognoscis. Hanc enim gloriam omnibus sanctis tunc gratulabimur evenisse, si in quacunque necessitate positi animum pellitis non mutemus, sed exspectantcs Dominum quotidte, ipsi per patientiam grauas referamus qui regnat in saecula saeculorum. Amen.