Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 481
Unproofread scanNot analysed yet
Laudamus Dominum in sanctis suis, quando eorum imitamur exempla, sequimur monila, regulam obtinemus. Laudamus eum in firmamento virtutis ejus cum firmum fidei nostrae agonem ostendimus, et sicut sancti contempserunt pœnas, hostes visibiles, ita nos invisibilis hostis delectationes ingestas abjicimus. Laudamus eum in sono tubae, cum quod in aure audivimos, si tempus exegerit, super tecta positi exclamemus, non timentes eos qui occidunt corpus (Matth. i ). Laudamus eum in psalterio et cithara, si in cithara lignum crucis amplectamur, et in psalterio confessionem catholicam teneamus. Raucum enim sonat quod catholicum non probatur. Laudamus eum in tympano et choro, quando in conversatione reddendi positi, tympanum corporis nostri optimis decoramus exemplis. Laudamus eum in chordis et organo, quando chordarum quæ sunt in cithara nostra fila integra exercemns. Etiam pudicitiam quam continentiæ calamellis ab omni rubigine peccati mundantes, Deo sonos mellifluos exhibemus. Laudamus eum in cymbalis bene sonantibus, ct bene tinnientibus, quando labia nostra ad bonam persuasionem, et spiritalem explanationem aptamus. Invitamus autem ut omnis spiritus laudet Dominum, quando spiritalia spiritalibus comparantes, nihil concedimus carni, sed omne quidquid ei libuerit, totum spiritui mancipantes, spiritualium imitamur exempla, per quorum euntes vestigia, credamus nos ad Domnini misericordiam pervenire, cui gloria et imperium per omnia saecula saeculorum. Amen.