Latin
Commentarium
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 51
Unproofread scanNot analysed yet
Christo eunti ad crucem dicit Ecclesia: Exaudiat te Dominus in die tribulationis. Homini utique qui se obtulit redemptionem pro omnibus. Holocaustum, inquit, tuum pingue tiat, quod in altari crucis offers, et ita omne consilium tuum confirmet, ut laetemur in salutari tuo, et in nomine Domini Dei nostri invocemus te, cum resurrexeris a mortuis: salvum enim facit Dominus Christum suum, et ita erit in potentatibus salus dexterae ejus, ut a dextris suis latronem ad paradisum ducat. Alii confidunt in curribus, alii in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur, et illis cadentibus, nos resurgemus, quia rex noster salvus factus est, et resurgens a mor. tuis ascendit in cœlos, et sedens ad dexteram Dei Patris, exaudit nos in die qua invocaverimus eum; ipsi gloria in sæcula sæculorum. Atnen.