Latin
51 to 77
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 51-2-77
Unproofread scanNot analysed yet
Si verum dicis, non te repellet a mandatis suis. In cordc, inquit, n! co abscondi eloquium tuum, ut non peceem tibi. Non ergo ideo ad scientiam laboravi pertingere, et præcepta Dei memoriter retinere, ut viderer sciolus, et per scientiam inflatus superbia increpationi aptarer; sed ideo, ut non peccarem tibi. Doce ergo me, ait, Domine, justificationes tuas. Ad hæc respondebit tibi ille quem oras, ut doceat te justitias suas: Hæc est, inquit, justitia mea, ut omnia quae vis ut faciat tibi homo, eadem tu homini facias. Si amplecteris justitiam Dei, dices: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui, et in his delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Videamus nunc quid est quod sequi. tur. In mandatis tuis me exercebo. Sicut tironia corpus exercet, ita animam divina praecepta instituunt. Docent enim ea qualiter pugnos caute suscipiat, qua- Uter fortiter reddat. Et considerabo, ait, vias tuas, iJ est, attendo qualitcr superasti, et ipsa imitabor exempla. Si quidem qui nos docuit sic dicit: lmitalores mei estote, sicut et ego magistri [Christi]. Non obliviscar, inquit, sermones tuos. Vides quia oblilio res vitii est, non naturæ. Retribue, inquit, servo tuo. Quid tibi vis retribui? Amoris, inquit, affectum, ut vivam. Et si tibi vitam dedero, quid facies? Forte dixit: Vivam et epuler, lxter, ædificem, agros excolam, agam causas, et cætera, quæ cum tempore pereunt? Non hoc dixit; sed quid ait? Vivam et custodiam sermones tuos. Verum quia inter apices tuos thesauros occultos sentio, quos invenire non possum, tu, Domine, revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Caute sane accipiendum est quod adjecit: Incola, id est, peregrinus ego sum apud te in terra, id est, nihil terrenum quæro; quod quiero, hoc mihi noli abscondere.