Latin
Psalm 51
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 51.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate Tota die injustitiam cogitavit lingua tua, sicut novacula acuta fecisti dotum. Dilexisti malitiuam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui æquitatem. Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. Propterea Deus destruet te in finem, eveltet te et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt et dicent, Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarim, et prævaluit in vanitate sua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, aperavi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum.