# Commentarii In Pslamos 53

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, Commentarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/53

Regem hoc in loco hominem perfectum appellat, non in virtute sua, sed in virtute ejus lætantem qui eum assumpsit, qui dcsiderium cordis ejus tribuit ei, et voluntate labiorum ejus non fraudavit cum: prævenit enim eum in benedictione dulcedinis. Amanti enim precepta ejus, dulcis est, isque imperat sicut superius dixit: Super mel et favum ori meo (Paal.. XVIII). Benedictio ergo dulcedinis est corpus ejus: Gustate, ait, et ridete quam suavis cst Dominus (Psal. XXXIII). Hoc autem quod dicit, Posuisti super caput ejus coronam, imitator Christi Paulus hoc appellat gaudium suum et coronam suam (Philip. IV), qui ejus monita amplectebantur. Quia apostoli in ejus gloria gloriabantur, de his dicitur: Corona imposita in ca- I ite Domini, facta ex lapide pretioso, sicut Ezecbielis prophetia, et Joannis Apocalypsis loquitur. Unam petiit: de assumpto homine agit; vitam enim positus in morte suscepit, et longitudinem dierum non usque nd senectutem, sed in sæculum sæculi. Magna enim gloria ejus. In quo magna est? non in arrogantia Divinitatis, sed in salute humanitatis, et ideo gloriam et magnum decorem impones super eum, et dabis eum in benedictione æterna, quia sic speravit in Domino, et in misericordia ejus commotus non est, ut pro sa- Iute generis humani etiam seipsum sacrificari permitteret. Ex hoc loco Pater ad Filium loquitur, Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua illa quæ in cruce clavos accepit, ipsa inveniat eos qui te oderunt, pone eos ut clibanum ignis, in tempore vultus tui. Tunc in ira tua conturbabis eos,et devorabit eos ignis. Judicii enisa dies dum venerit, fructus corum qui increduli perseverant, a terra pcrient. Nam eos fructificat in resurrectionis fructu, quos seminatos accepit in obitu; nam corpora nostra seminari Apostolus probat, cum dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptionem (I Cor. XV); sed hi qui declinant in Christo mala, sicut tunc Judæi, et contra eum perversitatis suæ cogitant consilium, in die illa ponentur in dorso, et in reliquiis suis præparat. vultum illorum, hoc est non in prima anastasi resurgunt cum sanctis, sed quod residuum fuit resurrectioni primæ, in eo præparabit vultum illorum. Tunc laudes Domino Jesu Christo offerentes in hymno, et ista verba cantabimus, ut dicamus ei: Exaltare, Domine, in virtute tua. Jam non in persona seni latibulum tuæ virtutis obumbras, sed exaltare in virtute tua, et sentiant te ultorem, qui nostrum te credere dubitant salvatorem; tibi gloria in saecula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
