# Commentarii In Pslamos 55-71

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 55 to 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/55

Affligimus eos, ut ante nos stare non possint, sed cadant sub pedibus nostris, si tamen præcincti fuerimus virtute ad bellum; tunc insurgentes super nos, erunt suhter nos. Et inimicorum nostrorum dorsa videbimus fugientium, non facies persequentium, ita ut comminuamus eos ut pulverem ante faciem venti, et ut tutum platearum deleamus eos. Hæc omnia nobis per illum evenient qui posuit ut arcum æreum brachia in cruce, et quotidie interpellat pro nobis. Ipse enim dicit ad Patrem: Eripies me de contradictionibas populi increduli, et consti- Lues me in caput gentium. Et adjecit: Populus quem non cognovi servivit mihi. Magi crediderunt, quos Deus non dedignatur coguoscere, et illis servientibus et munera offerentibus Judaei abnegant, et in ejus persecutionibus perseverant. Filii alieni mentiti sunt mihi dicentes: Scimus quia a Deo venisti, et in veritate docet (Matth. XXII); sed ista verba eorum erant plena dolo mendacii, in quo inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis, utique in quibus eos docuerunt ambulare prophetæ. Sed vivit Dominus, licet eum crucifigatis, et sepultum cernatis, ille tamen resurget et vivit, et exaltabitur in coelis Deus salutis meae. Ipse dabit vindictam hanc Ecclesiae suæ, ut subdat populos sub ea, et sit liberator ejus a gentibus iracundis, et ab insurgentibus super eam, et exaltet eam super pelram, ut portæ inferni non prævaleant adversu. eam (Matth. xvi). Et a viro iniquo eripiet cam, id est, a pravo doctore. Propterea confitetur ei in populis, et psalmum dicit nomini ejus, qui magnificat salutare regis ejus, et faciet misericordiam christo suo David, cum ex semine ejus excitat regnum quod imperet in sæcula sæculorum. Amen.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
