# Commentarii In Pslamos 56-2-69

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, 56 to 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/arnobius-the-younger/commentarii-in-pslamos/56-2

Hoc considerans, quod cuntes ibunt in interitum ætrni incendii, et ultra non redeunt. Quotiens, inquit, exacerbaverunt eum in deserto, non recordantes diem qua liberavit eos Dominus de manu tribulantis, et i nimicos eorum prius decem plagis percussit, postea etiam in mari mersit, ipsos autem eduxit tanquam pastor oves in deserto, et induxit in montes sanctificationis suæ, et ejccit a facie eorum gentes. Et post omnia, quid fecerunl? Averterunt se, inquit, et non observaverunt pactum sicut patres eorum, ita etiam ut in sculptilibus suis aemularentur eum: Propter hoc, inquit, repulit tabernaculum Silon. Facit locus contra hæreticos qui dicunt: Pro duorum peccatis filiorum Heli, Deus justus omnem Israel populum tradidit Philistæis; Spiritus vero sanctus detegens crimen universi populi dicit: Quod averterunt se a Deo, et non ob ervaverunt præcepta ejus, sicut et patres eorum. Ideo, inquit, ad nihilum redegit nimis Israel, et ideo repulit tabernaculum Silon, ideo convertit in captivitatem virtutem ipsorum. Et pulchritudinem eorum, id est, arcam testamenti Domini tradidit in manus inimici. Conclusit in gladio populum suum, et hæredilatem suam sprevit, ita ut et sacerdotes eorum gladio caderent, juvenes ignis comedcret, virgines sine lamento perirent, viduæ sine plorantibus interirent. Venimus nunc ad locum, qui nos ab Historia ad mysticum et moralem auditum impellat. Excitatus est, inquit, tanquam dormiens Dominus. Quotiescunque ergo captivitas sive carnalis, sive spiritalis venit, sciamus dormire Dominum, et tandiu dormit, quandiu inveniantur idonei, qui ausi sint excitare eum. Hoc namque est quod finxit Dominus noster Jesus Christus in navi dum transfretaret: nimia et incomparabili tempestate navis in qua erat cum discipulis suis, agebatur, ita ut nihil superesset,, nisi ut mergerentur in fluctibus. Accedentes discipuli ad dormientem Dominum, clamore eum nimio excitant dicentes: Præceptor, perimus (Matth.

---

Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0034a/stoa003/stoa0034a.stoa003.opp-lat1.xml.
