Latin
56 to 65
Arnobius the Younger, Commentarii In Pslamos 56-3-65
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus qui venit in nomine Domini (Luc. XIX). Benedixit nos in domo Domini, Deus Dominus a illuxit nobis. Nos ergo constituamus diem dominicam, in confrequentationibus usque ad cornua allaris. In qua die dicamus Deo: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus cs tu, et exaltabb te. Confitebor gemens peccata mea, exsultabo gaudens indulgentia tua. Sic denique sequitur: Confitebor, quia exaudisti me, et factus es mihi in salutent. Et quasi qui sodales hortetur, ut sicut ipsi indultum est confitenti, et illis confitentibus dimittatur: Et vos, inquit, confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus, qui regnat in sæcula sæculorum. Amen.